Vici.org

Omgeving:

Ghiaccio Forte

Locatie:

  • Italië, Sant'Andrea
  • geo:42.569187,11.329403
  • Locatie ± 100-500 m.

Period or year:

  • 20 / unknown

Classificatie:

  • Vondst(-en)
  • Niet zichtbaar

Identifiers:

  • vici:place=43599

Annotaties

Er zijn nog geen Nederlandstalige annotaties. Hier volgen annotaties in het Engels.

Roman imperial period inscription.

utique in palatio in porticu quae est ad Apollinis in eo templo in quo senatus haberi solet [inter ima]/gines virorum inlustris ingeni Germanici Caesaris et Drusi Germanici patris eius naturalis [fratrisque] / Ti(beri) Caesaris Aug(usti) qui ipse quoq(ue) fecundi ingeni fuit imagines ponantur supra capita columna[rum eius fas] /tigi quo simulacrum Apollinis tegitur utiq(ue) Sali carminibus suis nomen Germanicici Caesa[ris pro ho]/norifica memoria interponant qui honos C(ai) quoq(ue) et L(ucio) Caesarib(us) fratr(ibus) Ti(beri) Caesaris Aug(usti) habitus est / utiq(ue) ad X centur(ias) Caesarum quae de co(n)s(ule) pr(aetoribus) destinandis suffragium ferre solent adiciantur V centur[iae et cum] / primae X citabuntur C(aius) et L(ucius) Caesar adpellentur insequentes V Germanici Caesaris inq(ue) is omnib[us centuris] / senatores et equites omnium decuriarum quae iudicior(um) publicor(um) caussa constitutae sunt erun[t suffragium] / ferant quiq(ue) cumq(ue) magistratum destinationis faciendae caussa senatores quibusq(ue) in [sena]tu sen[tentiam] / dicere licebit itemque eq(uites) in consaeptum ex lege quam L(ucius) Valerius Messalla Volesus Cn(aeus) Cornelius Cin[na Magnus] / co(n)s(ul) tulerunt sufragi ferendi caussa convocabit is uti senatores itemq(ue) equites omnium decuriar[um quae] / iudiciorum public]orum gratia constitutae sunt erunt suffragium ferant quod eius r[ei fieri poterit in] / [XV centur(ias) curet qu]amq(ue) ex ea lege nongentor(um) sive II custodes adpellantur sortitionem ad X centuria[s fieri cau]/[tum est perscrip]tum {v} est uti fiat eam is quem ex ea lege exve hac rogatione{m} nongentorum si[ve II custodes] / adpell[antur sorti]tionem facere oportebit in XV centur(ias) faciat proinde ac si ea lege in XV centuria[s nongentor(um)] / sive custodum sortitionem fieri haberive oporteret utiq(ue) eo die in quem ex lege quam L(ucius) Valerius M[essalla Vole]/sus Cn(aeus) Cornelius Cinna Magnus co(n)s(ules) tulerunt exve h(ac) r(ogatione) senatores et eq(uites) suffragi ferendi caussa adess[e quis iusserit is] / adsidentibus pr(aetoribus) et tr(ibunis) pl(ebis) cistas XV vimineas grandes poni iubeat ante tribunal suum in quas tab[ellae suffra]/giorum demittantur itemq(ue) tabellas ceratas secundum cistas poni iubeat tam multas quam [opus esse ei] / videbitur item tabulas dealbatas in quib(us) nomina candidatorum scripta sint quo loco comm[odius perlegi] / possint ponendas curet deinde in conspectu omnium magistratuum et eorum qui suffrag[ium laturi] / erunt sedentium in subsellis sicuti cum in X centurias Caesarum suffragium ferebatur se[debant is]/trium et XXX trib(uum) excepta Suc(cusana) et Esq(uilina) pilas quam maxime aequatas in urnam versatilem coici e[t sortitio]/nem pronuntiari iubeat sortirique senatores et eq(uites) in quamq(ue) cistam suffragium ferre debeant du[m in centur(ias)] / primas quae C(ai) et L(uci) Caesar(um) adpellantur sortitio fiat ita uti in primam II III IIII cistas sortiatur b[inas trib(us) in] / V cistam tres in VI VII VIII VIIII binas in X tres in eas quae Germanici Caesaris appellantur so[rtitio fiat ita] / ut in XI XII XIII XIIII cistas sortiatur binas trib(us) in XV tres trib(us) ita ut cum tribum unam cuius [sors e]/xierit citaverit senatores quibusq(ue) in senatu sententiam dicere licebit qui ex ea tribu erun[t orcine vocet 3] / at ad primam cistam accedere et suffragium ferre iubeat deinde cum it[a vocati post] suffra[gium ad subsellia] / redierint ex eadem tribu equites et [in ea]ndem cistam suffragium fer[re iu]beat de[inde alteram et] / alteram sortiatur et singularum [omnium tribu]um senatores deinde eq(uites) [ita vocet ut in cistam in quam suffra]/gium ferre debebunt [suff]ragium ferant [deinde quod a]d eorum suffragium perti[nebit si qui ex Suc(cusana) tribu]/[es]que erunt item si qua [in] trib(u) [neque] sena[tor nemo erit a]ut si nemo eq(ues) erit et senator[es numero infra quinque] / erunt item quod ad cista[s suff]ragis latis signandas et pr(aetoribus) qui aer(ario) praesunt prae(e)rint tr[adendas donec in diem] / destinationis in saep[ta] deferantur deq(ue) signis cognoscendis suffragis diribendis [omnia quae earum re]/rum [c]aussa in ea lege qua[m C]inna et Volesus co(n)s(ules) de X centuris Caesar(um) tuler(unt) scripta c[omprehensave sunt ser]/[vet] eademque omnia in XV centur(ias) agat faciat agenda facienda curet uti eum ex ea l(ege) [quam Cinna et Volesus] / [co(n)s(ules) tulerunt X centuri]ar(um) agere facere oporteret quaeq(ue) ita acta erunt ea iusta [habeantur utiq(ue) relatis] / [co(n)s(ulum) pr(aetorum) destinationi]s suffragis ex XV centuris C(ai) et L(uci) Caesar(um) et Germanici Cae[sar(is) quam tabellam cen]/[turiae cuiusq(ue) sorte duxerit] is qui eam destinationem habebit eam tabellam ita r[ecitet uti eum ex lege] / [quam L(ucius) Valerius Messalla] Volesus Cn(aeus) Cornelius Cinna Magnus co(n)s(ules) tuler(unt) X centur[iarum eam tabellam quae] / [ex is centuris sorte ducta] esset recitare oporteret dum quae tabula centuriae C(ai) [et L(uci) Caesar(um) cuiusq(ue) sorte ex]/[ierit eam sub nomine] C(ai) et L(uci) Caesarum recitandam quiq(ue) ea centur(ia) candidati dest[inati sint eorum locum] / [ex ordine renunti]andum curet quae tabula ex is centuris quae Germanici Cae[saris adpellantur sorte] / [exierit eam s]ub nomine Germanici Caesar(is) recitandam quiq(ue) ea centuria candid[ati destinati sint eor(um)] / [locum ex ordine re]nuntiandum curet isq(ue) numerus centuriarum qui h(ac) r(ogatione) adicitur in nu[merum omnium centuriarum] / [pro]inde cedat atq(ue) eum numerum qui X centuriar(um) est cedere ex lege quam Cinna e[t Volesus co(n)s(ules) tuler(unt) cautum est] / comprehensumve est uti cedat itaq(ue) qui co(n)s(ulum) pr(aetorum) creandorum caussa destinationem [habuerit ut de iis qui dest(inati) sint] / ratio habeatur itaq(ue) suffragium feratur curet cetera quae nominatim h(ac) r(ogatione) scrip[ta non sint ea omnia proinde atq(ue)] / ex ea lege quam Cinna et Volesus co(n)s(ules) tuler(unt) agantur fiant serventur utiq(ue) ludis Augu[stalibus cum subsellia sodalium] / ponentur in theatris sellae curules Germanici Caesaris inter ea ponantur cu[m querceis coronis in honorem] / eius sacerdoti quae sellae cum templum divi Aug(usti) perfectvm erit ex eo templo pr[oferentur interea in templo] / Martis Ultoris reponantur et inde proferantur quiq(ue)cumq(ue) eos ludos q(ui) s(upra) s(cripti) s(unt) fac[iat uti ex eo templo q(ui) s(upra) s(criptum) e(st) in the]/atris ponantur et cum reponendae erunt in eo templo reponantur curet uti[q(ue) quo die cautum est ut ossa Germanici] / Caesaris in tumulum inferrentur templa deor(um) clauderentur et qui ordini[s equestris erunt ii qui angustum cla]/vom habebunt qui eor(um) officio fungi volent et per valetudinem perq(ue) domesti[ca sacrificia adesse poterunt sine] / clavo ii qui equom pub(licum) habebunt cum trabeis in campum veniant utiq(ue) [quodannis eo die quo is vita defun]/ctus est templa deor(um) inmortalium quae in urbe Roma{m} propriusve urbem [Romam passus mille sunt erunt] / clausa sint idque ut ita fiat II qui eas aedes tuendas redemptas habent [curent utiq(ue) eodem die magistri] / sodalium Augustalium qui quoq(ue) anno erunt inferias ante tumulu[m in quem illata sint ossa Germanici Cae]/saris mittendas curent aut si magistri unus pluresve ad id sacrif[icium non mittant qui sodalium mittant pro]/ximo anno magisterio fungi debebunt in locum eorum qui eo mun[ere functi non sint

See:

  1. A. Arthur Schiller, Roman Law: Mechanisms of Development, Walter de Gruyter, 1978, pp. 230ff.

Relevante musea

Museo Archeologico et d'Arte della Maremma

In de buurt

Magliano, Tomb of San Andrea

Magliano in Toscana, Cancellone a:rea, Tomb of San Andrea - Tomba Sant’Andrea

Magliano, Tomba delle Ficaie

Magliano in Toscana, Cancellone area, Tomba delle Ficaie

Heda (2 km)

Roman town Heda

Dit object is toegevoegd door Elżbieta op 2017-07-24. Laatst bewerkt door René Voorburg op 2022-12-09. Persistent URI: http://vici.org/vici/43599 . Download als RDF/XML, GeoJSON, KML.
Annotatie beschikbaar onder de Creative Commons Naamsvermelding-GelijkDelen 3.0 Unported-licentie. Metadata beschikbaar onder de Creative Commons Publiek Domein Verklaring, tenzij expliciet anders aangegeven.

Vici.org partners:

Livius.org: articles on ancient history   Rijksmuseum van Oudheden